- CERVUS
- I.CERVUSHebr. Gap desc: Hebrew αἰὰλ, vulgarinomine; Graecis ἔλαφος; quae ambo saepe in feminino etiam de cervo mare occurrunt. Ut cum dicit hilosophus in Mirabil. Τὰς εν Η᾿πείρῳ ἐλάφους κατορύττειν τὸ δεξιὸν κερας; in cervino enim genere soli mares cornuti sunt; frustra Poetis contrarium asserentibus, Sophocle in Aleadis, apud Aelianum, Histor. l. 7. c. 39. de cerva, quae nutrivit Telephum; Anacreonte; Euripide Iphigeniâ, ubi de cervâ ei substituta; eodem in Temenidis, de cerva ab Hercule Eurystheo adductâ; Valer. Flacco, Argonautic. l. 6. v. 71. ubi de Phryxi cerva, Aliis. Quod enim cervam cum cornibus, suis temporibus, in Gallia et visam et captam esse, eiusque caput etiamnum servari, refert Scaliger, Poetices l. 3. c. 4. inter monstra numerandum. De Hebraeo, vide Psalm. 42. v. 2. Praedicat in Cervo Scriptura sacra, gressus firmitatem, 2. Sam. c. 22. v. 34. et Psalmo 18. v. 34. quippe eius pedibus nihil firmius. Unde Poeta, Aen. l. 6. v. 802.Fixerit aeriptedem cervam licet -----Eôdem sensu, quô equi et tauri passim Poetis Graecis χαλκόποδες et χαλκόκροτοι dicuntur; quia maxime pedibus valent, duramque habent ungulam et sonoram aeris instar. Vide quoque Habacuc in fin. Prophctiae suae. Sed et summam agilitatem, tam in saltu, quam in cursu. Et quidem de saltu, vide Esaiae, c. 35. v. 6. et Canticum, c. 2. v. 8, 9. Meminitque Gesneruns loci prope Francofordiam, in quo duo lapides erecti visantur, interstitiô pedum fere sexaginta, quantô spatiô saliisse ibi dicitur cervus, idque supra plaustrum oneratum, cum Venatoresinstarent. De cursu Canti. c. 8. v. 14. Unde de Achille summe veloci, Catullus in Nuptiis Pelei et Thetidis, Epigr. 65. v. 341.Flammea praevortet celeris vestigia cervae.Quin ἔλαφος, cervus, et ἐλαφρὸς, levis, coniugata sunt, uti notum. Porro boatus eius creditur Hebraeis ess ariga, quae vox occurrit Psalmo 42. v. 2. Quo pertinere videtur, quod Arge venatrix in cervam mutata fuisse fingitur, apud Hyginum, Fab. 205. Boare autem seu glocitare eum aquarum appetitu d. l. ob tres caufas maxime aiunt, inter quas praecipua, quod serpentum seu vehementer incalescat. Qua de re sic Aelian. Historiae l. 2. c. 9. Προςερείςας τῇ καταρωχμῇ τȏυ δόμου, τοῦς ἑαυτοῦ μυκτῆρας βιαιότατα εἰςπνεῖ καὶ ἕλκει, ὡς ἴϋγγι, τῷ πνεύματι, καὶ ἄκοντα προςάγει καὶ προκύπτοντα αὐτον ἐςθίειν ἄρχεται. Καὶ μάλιςτα διὰ χειμῶνος δρᾷ τοῦτο. Naribus suis in cavernae rimam incumbens vehementissime aspirat et trahit spiritu suô, tamquam amatoriô et invitum ad se allicit, et inclinatum edere incipit; id quod hieme potissimum facit. Vide de hoc Cervorum cum serpentibus bello internecino, Plinium, l. 28. c. 9. Solinum, c. 22. Oppianum, Halieutic. l. 2. v. 289. et Venatic. l. 2. Lucretium, l. 6. Lucanum, l. itidem 6. Nicandrum in Theriacis, Alios. Inprimis circa Cervarum fetum mirabilis Dei providentia indigitatur Iobi c. 39. v. 3. 4. ut sine qua brevi deficeret genus hoc inter mille pericula, quae vel a Venatoribus, vel a feris illis imminent, ut ipsas macres taceam fetus suos saepe in dicrimen adducere. Vide Chrysostomum ad h. l. Isdem per herbam seseli providet Deus, cuius esu partum (qui difficilis huic animali) sublevant, tum ante, tum post eum, illâ utentes, Cicero de Nat. Deor. l. 2. Plin. l. 8. c. 33. Aelian. Varior. l. 12. c. 35. Dioscorides de seseli Massil. l. 3. Philosophus inprimis Hist. l. 9. c. 5. Imo et per teriorem vocis suae, i. e. fulminis cum fragore e nubibus erumpentis metum, Psalmô 29. v. 9. Vox Domini parturire facit cervas, etc. Pariunt autem prope vias, nisi cum pingues evalêre, tum enim enituntur in praeruptis locis et saltibus et convallibus, Aelian. l. 6. c. 11. Interim et illos ipsos hinnulos, qui iuxta vias in lucem eduntur, statim a matre in loca praerupta et confragosa deduci tradit Aristoreles, l. 6. c. 29. quae sunt Hebr. Bamoth illa, seu excelsa loca, ad quae se cervorum instar, a Deo deductos et in iis tamquam in tuto collocatos, dicunt David et Habacuc Psalmô 18. v. 34. et c. 3. v. 19. E' qua illarum sollicitudine in catulorum educatione, liquet extremae famis et sterilitatis indicium esse, cum hinnulos suos in agro deserunt, Ierem. c. 14. v. 5. Carnem quod attinet cervinam, illius esus et usus in sacris libris saepe commendatur, Deuteron. c. 12. v. 15. et 22. c. 15. v. 22. Alibi. Unde in quottidiano victu Salomonis, etiam cerrvi et caprae, 1. Regum, c. 4. v. 23. Sed et Telephum Mysorum Regem laecte cervae, et Achillem μυελοῖς ἐλάφων, medullis cervorum enutritos fuisse, fabulantur Veteres, etc. Vide plura hanc in rem apud Bochart. l. 3. c. 17. et 18. Partis prior. Hieroz. Salmas. ad Solin. passim, et ex Veterib. apud Plinium, l. 8. c. 32. et seqq. praeter cos, quos retro laudavimus: de Cervo inprimis extelario seu domestico, cuius ope alios cervos venari mos, infra: uti de Sibilo palmae, quô cervos maxime capi aiunt, verbô Sibilare. Adiciam saltem varia Cervorum apud Graecos nomina, pro gradibus aetatis: His enim cum adhuc in spelunca cubant, κεμἀδες dicuntur; cum maiores sunt, et exeunt ad pascua, primô annô νεβροὶ; secundô, πατταλίαι, ἀχαιΐναι et ςπαθίναι, tum enim cornua erumpunt, sed recta et simplicia, quas ferulas vocat Plinius, Graeci παττάλους, et ςπάθας; tertiô δικροΐται, cum simplicia cornua bimulorum in furcam excunt; quartô κλαδίαι, tunc enim ramosa incipiunt fieri. Tandem κεράςται vocati, cum perfecta est forma cornuum et ipsi magni cervi facti. Vide Salmas. ubi supra, p. 224. ut et infra Fera. Nec omittendus animalis huius in vectura usus. In triumpho certe, Aurelianum Aug. cervis vectatum esse, tradit Vopiscus, c. 33. in eo, ad hostium timiditatem exprimendam, id factum addens. Similiter in nummoureo, quem descripsit Octav. Strada, Bonifacius Africae Comes curru sublimis conspicitur, quem cervi trahunt, ut supra vidimus, voce Bonifacius; ubi et de Heligabalo aliquid simile, ex Lampridio, c. 28. Hodieque in sollennitatefunebri Regum Tunquinensium, cutrum, qui mausolaeum defert vel feretrum Regale, ab octo cervis, huic rei assuetis, quorum quilibet a Magnatum aliquo ducatur, vehi solitum, refert Io. Baptista Tavernier in Descr. Regni huius.II.CERVUSex aere, inter opera Canachi, memoratur Plinio, l. 34. c. 8. Canachus Apollinem nudum (fecit) qui Philesius cognominatur, in Dindymaeo ---- Cervumque una ita vestigiis suspendit, ut linum subter pedes trahatur, alternô morsu digitis calceque retinentibus solum, ita vertebratô dente utrisque in partibus, ut a repulsu per vices resiliat.De Cervo in nummis, Dianae symbolo, vide Iac. Sponium, Itinerar. Graec. Part. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.